Ecclesiastes 1

HIERON. in Eccle., t. 3. Tribus nominibus vocatus est Salomon, etc. usque ad et aequalis magister est, et nescit se esse regem. ALBINUS. Tradunt Hebraei hunc librum Salomomonis esse agentis poenitentiam, quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offendit. Secum enim omnia vana reputavit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt. HIERON.Allegorice.. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius, etc., usque ad unde: Psal. 18.. ID. Pro secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis caetera! Unde, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quae fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt. etc. ID.. Prima recedit generatio Judaeorum, etc., usque ad nos autem Deum laudamus non in uno saeculo, sed in saeculis saeculorum. ID. Ipse sol, etc., usque ad qui oritur fideli, occidit infideli. etc. ID. Hinc existimare possumus, etc., usque ad et ita ad orientem revertitur. ID. Ipsum solem spiritum vocat, etc., usque ad alia frigus consumeret. Dicunt philosophi, aquas dulces, quae mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terrae venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: Gen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant. HIER. Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiae sanguisugae. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Haec sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint. HIER. De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima. etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quae fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil praeteritum quod post non fiat. Unde, Gen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: Joan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius saeculi tempus naturali cursu peragitur. etc. HIER. etc., usque ad et praedestinatione Dei jam ea facta sunt quae futura sunt. Sicut praeterita quae olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quae nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquae transeunt, et non redibunt. Cui sententiae totus mundus acclamat, et maxime genus humanum. HIER. Seraphin propterea, etc., usque ad unde post, . etc. Proposuit ergo Ecclesiastes, etc., usque ad quam sponte incurrerunt. Hucusque generaliter de vanitatibus saeculi: hinc ad seipsum redit, et quis esset ostendit, quomodo omnia cognoverit, et docuerit, unde: et caetera. HIER. Verbum Aquila, LXX et Theodotio quod latine etc., usque ad ad superiorem sensum cuncta referuntur. etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur. ID. Perversus non poterit adornari, etc., usque ad ut non possit comprehendi. . ID. Prima sa pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat. .
Copyright information for VulgGlossa